- CURRUM (ad)
- ad CURRUMequos iungendi mos vetus is fuit, ut in quadriga quatuor equos ita iungerent, ut, duplici temone equis interiectô, perpetuum iugum omnibus coniceretur. Tum nollus in curru funalis equus fuit, sed omnes iugales, quorum duos sinistros temo unus interiectus continebat, duos dextros alter temo. Primus Clisthenes Sicyonius ratione hâc immutatâ, unô temone currum fecit, ac medios tantum duos iugô iunxit, eisque singulos adiunxit ex utraque parte lorô vinctos, quos σειραφόρους Graci, funales Latini dixêre; sicut alteros ζευγίους illi, iugarios vel iugales isti: Atque sic in Circensibus iugales duo fuere inter utrumque funalem, sic ut omnes quatuor equi aequatâ fronte irent, quemadmodum in antiquis monumentis, nummis, annulis, passim videre est. Ex illis autem quatuor equis funalesdextri potissimi, utpote qui ducatum ceteris praeberent, nempe in bellicis et aliis si forte curribus: funales vero sinistri, in agonisticis et Circensibus, Quia namque ad sinistram meta esset circumflectenda, in eoque posita victoria, maximam ad palmam adipiscendam momentum attulerunt sinisteriores funales. Quamobrem praestantissimus quadrigae equus et adprime flecti facilis, ac caetetis doctior, ad funem sinister locabatur: uti inprimis discimus ex Silio Ital. l. 16. ubi de ludis Scipionis in Africa celebratis, et videbimus infra, in voce Funalis. At hodie ad Currum sic quatuor equi iunguntur, ut non omnes conquaternati aequatâ fronte procedant; sed bini funales coniuncti praecedant subsequentibus funalibus. Quam in rem vide plura apud Salmas. ad Solin. p. 897. et seqq.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.